Helps to Latin Translation at Sight
-
Chapter 71 : B. Sed silentium et secessus et undique liber animus ut sunt maxime optanda, ita non se
B. Sed silentium et secessus et undique liber animus ut sunt maxime optanda, ita non semper possunt contingere, ideoque non statim, si quid obstrepet, abiciendi codices erunt et deplorandus dies, verum incommodis repugnandum et hic faciendus usus, ut omnia quae impedient vincat intentio: quam si tota mente in opus ipsum direxeris, nihil eorum, quae oculis vel auribus incursant, ad animum perveniet. An vero frequenter etiam fortuita hoc cogitatio praestat, ut obvios non videamus et itinere deerremus; non consequemur, si et voluerimus? Non est indulgendum causis desidiae. Nam si nonnisi refecti, nonnisi hilares, nonnisi omnibus aliis curis vacantes studendum existimaverimus, semper erit propter quod n.o.bis ignoscamus.
QUINTILIAN, _Inst. Or._ X. iii. 28.
PHAEDRUS.
_De Simonide._
A.
h.o.m.o doctus in se semper divitias habet.
Simonides, qui scripsit egregium melos, Quo paupertatem sustineret facilius, Circ.u.m ire coepit urbes Asiae n.o.biles, Mercede accepta laudem victorum canens. 5 Hoc genere quaestus postquam locuples factus est, Revenire in patriam voluit cursu pelagio; Erat autem, ut aiunt, natus in Chia insula.
Ascendit navem, quam tempestas horrida Simul et vetustas medio dissolvit mari. 10 Hi zonas, illi res pretiosas colligunt, Subsidium vitae. Quidam curiosior: 'Simonide, tu ex opibus nil sumis tuis?'
'Mec.u.m,' inquit, 'mea sunt cuncta.'[39] Tunc pauci enatant, Quia plures onere degravati perierant. 15 Praedones adsunt, rapiunt quod quisque extulit, Nudos relinquunt. Forte Clazomenae prope Antiqua fuit urbs; quam petierunt naufragi.
Hic litterarum quidam studio deditus, Simondis qui saepe versus legerat 20 Eratque absentis admirator maximus, Sermone ab ipso cognitum cupidissime Ad se recepit; veste, nummis, familia Hominem exornavit. Ceteri tabulam suam Portant rogantes victum. Quos casu obvios 25 Simonides ut vidit, 'Dixi' inquit 'mea Mec.u.m esse cuncta: vos quod habuistis, perit.'
iv. 23.
[Footnote 39: Cf. 'Omnia bona mea mec.u.m sunt.' --SENECA, _Ep._ 9.]
_Mons Parturiens._
B.
Mons parturibat, gemitus immanes ciens, Eratque in terris maxima expectatio.
At ille murem peperit. Hoc scriptum est tibi, Qui, magna c.u.m minaris, extricas nihil.
iv. 24.
_Nihil ita occultum esse quod non reveletur._
C.
Pastor capellae cornu baculo fregerat: Rogare coepit, ne se domino proderet ...
'Quamvis indigne laesa, reticebo tamen; Sed res clamabit ipsa quid deliqueris.'
_Appendix_, 22.
TIBULLUS.
_The Golden Age._
A.
Quam bene Saturno vivebant rege, priusquam Tellus in longas est patefacta vias! 36 Nondum caeruleas pinus contempserat undas, Effusum ventis praebueratque sinum, Nec vagus ignotis repetens compendia terris Presserat externa navita merce ratem. 40 Illo non validus subiit iuga tempore taurus, Non domito frenos ore momordit equus, Non domus ulla fores habuit, non fixus in agris Qui regeret certis finibus arva, lapis. 44 Ipsae mella dabant quercus, ultroque ferebant Obvia securis ubera lactis oves.
Non acies, non ira fuit, non bella, nec ensem Immiti saevus duxerat arte faber. 48 Nunc Iove sub domino caedes et vulnera semper, Nunc mare, nunc leti mille repente viae.
I. iii. 35-50.
Cf. CATULLUS, lxiv.; VERGIL, _Ecl._ iv.
_Birthday Wishes._
B.
Dicamus bona verba: venit natalis ad aras: Quisquis ades, lingua, vir mulierque fave.
Urantur pia tura focis, urantur odores, Quos tener e terra divite mitt.i.t Arabs. 4 Ipse suos Genius adsit visurus honores, Cui decorent sanctas mollia serta comas.
Illius puro destillent tempora nardo, Atque satur libo sit madeatque mero, 8 Adnuat et, Cornute, tibi quodc.u.mque rogabis.
En age, quid cessas? adnuit ille: roga.
Auguror, uxoris fidos optabis amores; Iam reor hoc ipsos edidicisse deos. 12 Nec tibi malueris, totum quaec.u.mque per orbem Fortis arat valido rusticus arva bove, Nec tibi, gemmarum quidquid felicibus Indis Nascitur, Eoi qua maris unda rubet. 16 Vota cadunt: utinam strepitantibus advolet alis Flavaque coniugio vincula portet Amor, Vincula, quae maneant semper, dum tarda senectus Inducat rugas inficiatque comas. 20 Hic veniat natalis avis prolemque ministret, Ludat et ante tuos turba novella pedes.
II. ii.
Cf. TIBULL. I. vii. 49-54; PERSIUS, ii. 1-4.
HUNTING.
_On the delights of hunting with a note-book._
A. Ridebis, et licet rideas. Ego ille, quem nosti apros tres, et quidem pulcherrimos, cepi. Ipse? inquis. Ipse; non tamen ut omnino ab inertia mea et quiete discederem. Ad retia sedebam: erat in proximo, non venabulum aut lancea, sed stilus et pugillares. Meditabar aliquid enotabamque, ut, si ma.n.u.s vacuas, plenas tamen ceras reportarem. Non est, quod contemnas hoc studendi genus. Mirum est ut animus agitatione motuque corporis excitetur. Iam undique silvae et solitudo, ipsumque illud silentium, quod venationi datur, magna cogitationis incitamenta sunt. Proinde c.u.m venabere, licebit auctore me ut panarium et lagunculam sic etiam pugillares feras. Experieris non Dianam magis montibus, quam Minervam inerrare. Vale.
PLINY, _Ep._ i. 6.
_Oenone Paridi._
B.
Quis tibi monstrabat saltus venatibus aptos Et tegeret catulos qua fera rupe suos?
Retia saepe comes maculis distincta tetendi; Saepi cites egi per iuga longa canes. 20
OVID, _Her._ v. 17-20.
_The Hunting Party._
C.
Oceanum interea surgens Aurora reliquit.
It portis iubare exorto delecta iuventus; 130 Retia rara, plagae, lato venabula ferro, Ma.s.sylique ruunt equites et odora canum vis.
Reginam thalamo cunctantem ad limina primi Poenorum exspectant, ostroque insignis et auro Stat sonipes ac frena ferox spumantia mandit. 135 . . . . . . .
Postquam altos ventum in montes atque invia l.u.s.tra Ecce ferae, saxi deiectae vertice, caprae Decurrere iugis; alia de parte patentes Transmittunt cursu campos atque agmina cervi Pulverulenta fuga glomerant montisque relinquunt. 155 At puer Ascanius mediis in vallibus acri Gaudet equo, iamque hos cursu, iam praeterit illos Spumantemque dari pecora inter inertia votis Optat aprum aut fulvum descendere monte leonem.